Père
Invocations
Oraisons
Fils
Jésus-Enfant
St Nom de Jésus
Jésus crucifié
Sacré Cœur
Oraisons
Saint Esprit
Oraisons
Faire un don
|
PRIÈRES EN LATIN
INVOCATIONS À DIEU ET À LA SAINTE VIERGE
.
PATER NOSTER, qui es in cælis,
Sanctificétur nomen tuum,
Advéniat regnum tuum,
Fiat volúntas tua,
sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie,
Et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem,
Sed líbera nos a malo.
Amen.
Retour aux prières
AVE MARÍA, Grátia plena,
Dóminus tecum;
Benedícta tu in muliéribus,
Et benedíctus fructus ventris tui, Jesus !.
Sancta María, Mater Dei,
Ora pro nobis, peccatóribus,
Nunc,
Et in hora mortis nostræ.
Amen.
Retour aux prières
CREDO
CREDO in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
Factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Jesum Christum,
Fílium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero.
Génitum non factum, consubstantiálem Patri :
Per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos, hómines,
Et propter nostram salútem descéndit de cælis,
ET INCARNÁTUS EST DE SPÍRITU SANCTO
EX MARÍA VÍRGINIS,
ET HOMO FACTUS EST
Crucifíxus étiam pro nobis :
Sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in cælum; sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória,
judicáre vivos et mórtuos :
Cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem :
Qui ex Patre, Filióque procédit.
Qui cum Patre, et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
Qui locútus est per Prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum †
Et vitam ventúri sæculi.
Amen.
Retour aux prières
CONFITEOR
Confíteor Deo omnipoténti,
Beátæ Maríæ semper Vírgini,
beáto Michaéli Archángelo,
Beáto Joánni Baptístæ,
Sanctis Apóstolis Petro et Paulo,
Ómnibus Sanctis,
Et tibi, Pater :
Quia peccávi nimis cogitatióne,
verbo et ópere :
Mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.
Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem,
Beátum Michaélem Archángelum,
Beátum Joánnem Baptístam,
Sanctos Apóstolos, Petrum et Paulum,
Omnes Sanctos, et te, Pater,
Oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereátur vestri omnípotens Deus,
Et dimíssis peccátis vestris,
Perdúcat vos ad vitam ætérnam.
Amen.
Indulgéntiam, absolutiónem,
Et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens
Et miséricors Dóminus.
Retour aux prières
ANGELUS
Angelus Dómini nuntiávit Maríæ
Et concépit de Spíritu Sancto.
AVE MARÍA, Grátia plena,
Dóminus tecum;
Benedícta tu in muliéribus,
Et benedíctus fructus ventris tui, Jesus !.
Sancta María, Mater Dei,
Ora pro nobis, peccatóribus,
Nunc,
Et in hora mortis nostræ.
Amen.
Ecce ancílla Dómini
Fiat mihi secúndum verbum tuum.
AVE MARÍA, Grátia plena,
Dóminus tecum;
Benedícta tu in muliéribus,
Et benedíctus fructus ventris tui, Jesus !.
Sancta María, Mater Dei,
Ora pro nobis, peccatóribus,
Nunc,
Et in hora mortis nostræ.
Amen.
Et Verbum caro factum est.
Et habitávit in nobis.
AVE MARÍA, Grátia plena,
Dóminus tecum;
Benedícta tu in muliéribus,
Et benedíctus fructus ventris tui, Jesus !.
Sancta María, Mater Dei,
Ora pro nobis, peccatóribus,
Nunc,
Et in hora mortis nostræ.
Amen.
Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus
Grátiam tuam, quæsumus, Dómine,
méntibus nostris infúnde :
Ut qui Angelo nuntiánte,
Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus
per passiónem ejus et crucem,
ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Retour aux prières
GLORIA
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
Laudámus te.
Benedícimus te.
Adorámus te.
Glorificámus te.
Grátias ágimus tibi
Propter magnam glóriam tuam.
Dómine Deus, Rex cæléstis,
Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili unigénite, Jesu Christe.
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris.
Qui tollis peccáta mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccáta mundi,
Súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris,
Miserére nobis.
Quóniam tu solus Sanctus.
Tu solus Dóminus.
To solus Altíssimus, Jesu Christe.
Cum Sancto Spíritu †
in glória Dei Patris.
Amen.
Retour aux prières
SANCTUS
Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus,
Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Retour aux prières
|